lunedì 11 dicembre 2017

Plauto: Miles gloriosus – Argumenta (struttura)

Gli argumenta riassumono la trama della commedia. Sono in senari giambici e furono composti probabilmente da grammatici di età imperiale. Il primo assume la forma dell’acrostico.

Argumentum I
Meretricem Athenis Ephesum miles avehit.

dum servos volt
id ero amanti nuntiare
legato peregre,
ipsus captust in mari
et eidem illi militi dono datust.

Suum arcessit erum Athenis
et forat geminis communem clam parietem in aedibus,
ut quiret
licere convenire amantibus.

custos hos videt de tegulis
obhaerentis,
Ridiculis autem luditur,
quasi sit alia.

Itemque impellit militem Palaestrio
omissam faciat concubinam,
quando senis vicini cupiat uxor
ei nubere.

orat
ultro abeat,

donat multa.

Ipse
in domo senis prehensus
poenas pro moecho luit.


Argumentum II
Meretricem ingenuam deperibat mutuo Atheniensis iuvenis;

Naupactum is domo legatus abiit.

Miles in eandem incidit,
deportat Ephesum invitam.

Servos Attici,
ut nuntiaret domino factum,
navigat;

capitur,
donatur illi militi
captus.

Ad erum
ut veniret Ephesum
scribit.

Advolat adulescens
atque in proximo devortitur apud hospitem paternum.

Medium parietem perfodit servos,
commeatus clanculum qua foret amantum.

Fingit
geminam mulieris sororem adesse.

Mox ei dominus aedium suam clientam subornat
sollicitandum ad militem.

Capitur ille;
sperat nuptias,
dimittit concubinam
et moechus vapulat.


Nessun commento:

Posta un commento