mercoledì 28 dicembre 2016

Quintiliano: La scuola pubblica è da preferire (struttura)

Ante omnia futurus orator,
cui in maxima celebritate et in media rei publicae luce vivendum est,
adsuescat iam a tenero
non reformidare homines
neque illa solitaria et velut umbratica vita pallescere.

Excitanda mens et attollenda semper est,
quae in eius modi secretis aut languescit
et quendam velut in opaco situm ducit,
aut contra tumescit inani persuasione:

necesse est enim
nimium tribuat sibi
qui se nemini comparat.

Deinde
cum proferenda sunt studia,
caligat in sole
et omnia nova offendit,
ut qui solus didicerit
quod inter multos faciendum est.

Mitto amicitias,
quae ad senectutem usque firmissime durant
religiosa quadam necessitudine imbutae:

neque enim est sanctius
sacris isdem quam studiis initiari.

Sensum ipsum,
qui communis dicitur,
ubi discet
cum se a congressu,
qui non hominibus solum sed mutis quoque animalibus naturalis est,
segregarit?

Adde
quod domi ea sola discere potest
quae ipsi praecipientur,
in schola etiam
quae aliis.

Audiet
multa cotidie probari,
multa corrigi,
proderit alicuius obiurgata desidia,
proderit laudata industria,
excitabitur laude aemulatio,
turpe ducet
cedere pari,
pulchrum
superasse maiores.

Accendunt omnia haec animos,
et
licet ipsa vitium sit ambitio,
frequenter tamen causa virtutum est.




Nessun commento:

Posta un commento