mercoledì 28 dicembre 2016

Quintiliano: Ritratto di Seneca (struttura)

Cuius et multae alioqui et magnae virtutes fuerunt,
ingenium facile et copiosum,
plurimum studii,
multa rerum cognitio,
in qua tamen aliquando ab iis
quibus inquirenda quaedam mandabat
deceptus est.

Tractavit etiam omnem fere studiorum materiam:
nam et orationes eius et poemata et epistulae et dialogi feruntur.

In philosophia parum diligens,
egregius tamen vitiorum insectator fuit.

Multae in eo claraeque sententiae,
multa etiam morum gratia legenda,
sed in eloquendo corrupta pleraque,
atque eo perniciosissima
quod abundant dulcibus vitiis.

Velles
eum suo ingenio dixisse, alieno iudicio:

nam
si aliqua contempsisset,
si parum recta non concupisset,
si non omnia sua amasset,
si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset,
consensu potius eruditorum quam puerorum amore comprobaretur.

Verum sic quoque iam robustis et severiore genere satis firmatis legendus,
vel ideo quod exercere potest utrimque iudicium.

Multa enim,
ut dixi,
probanda in eo,
multa etiam admiranda sunt,
modo curae sit
eligere;

quod utinam ipse fecisset:

digna enim fuit illa natura
quae meliora vellet;

quod voluit
effecit.



Nessun commento:

Posta un commento