Ante
omnia futurus orator, cui in maxima celebritate et in media rei publicae luce vivendum
est, adsuescat iam a tenero non reformidare homines neque illa solitaria et velut
umbratica vita pallescere. Excitanda mens et attollenda semper est, quae in
eius modi secretis aut languescit et quendam velut in opaco situm ducit, aut
contra tumescit inani persuasione: necesse est enim nimium tribuat sibi qui se
nemini comparat. Deinde cum proferenda sunt studia, caligat in sole et omnia nova
offendit, ut qui solus didicerit quod inter multos faciendum est. Mitto
amicitias, quae ad senectutem usque firmissime durant religiosa quadam
necessitudine imbutae: neque enim est sanctius sacris isdem quam studiis
initiari. Sensum ipsum, qui communis dicitur, ubi discet cum se a congressu,
qui non hominibus solum sed mutis quoque animalibus naturalis est, segregarit?
Adde quod domi ea sola discere potest quae ipsi praecipientur, in schola etiam
quae aliis. Audiet multa cotidie probari, multa corrigi, proderit alicuius
obiurgata desidia, proderit laudata industria, excitabitur laude aemulatio,
turpe ducet cedere pari, pulchrum superasse maiores. Accendunt omnia haec
animos, et licet ipsa vitium sit ambitio, frequenter tamen causa virtutum est.
Nessun commento:
Posta un commento