mercoledì 18 luglio 2018

Cicerone: Cicerone si affida alla filosofia (struttura)


Sed et huius culpae et ceterorum vitiorum peccatorumque nostrorum omnis a philosophia petenda correctio est.

Cuius in sinum cum a primis temporibus aetatis nostra voluntas studiumque nos compulisset,
his gravissimis casibus in eundem portum,
ex quo eramus egressi,
magna iactati tempestate
confugimus.

O vitae philosophia dux, o virtutis indagatrix expultrixque vitiorum!

Quid non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset?

Tu urbis peperisti,

tu
dissipatos
homines in societatem vitae convocasti,

tu eos inter se primo domiciliis, deinde coniugiis, tum litterarum et vocum communione iunxisti,

tu inventrix legum,
tu magistra morum et disciplinae fuisti;

ad te confugimus,

a te opem petimus,

tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus.

Est autem unus dies
bene et ex praeceptis tuis actus
peccanti
inmortalitati anteponendus.

Cuius igitur potius opibus utamur quam tuis,
quae et vitae tranquillitatem largita nobis es
et terrorem mortis sustulisti?


Nessun commento:

Posta un commento