mercoledì 18 luglio 2018

Cicerone: Visione profetica di Annibale (struttura)


Est in Sileni Graeca historia:
Hannibalem,
cum cepisset Saguntum,
visum esse
in somnis a Iove in deorum concilium vocari;

quo cum venisset,
Iovem imperavisse,
ut Italiae bellum inferret,
ducemque ei unum e concilio datum,
quo illum utentem
cum exercitu coepisse
progredi;

tum ei ducem illum praecepisse,
ne respiceret;
illum autem id diutius non potuisse
facere
elatumque cupiditate
respexisse;

tum visam beluam vastam et immanem
circumplicatam serpentibus,
quacumque incederet,
omnia arbusta, virgulta, tecta pervertere,
et eum
admiratum
quaesisse de deo,
quodnam illud esset tale monstrum;

et deum respondisse
vastitatem esse Italiae
praecepisseque,
ut pergeret protinus,
quid retro atque a tergo fieret,
ne laboraret.


Nessun commento:

Posta un commento