martedì 17 luglio 2018

Valerio Massimo: Clemenza di Metello (struttura)


Q. vero Metellus
Celtibericum in Hispania gerens bellum,
cum urbem Centobrigam obsideret
et
iam admota machina partem muri,
quae sola
convelli
poterat,
disiecturus
videretur,
humanitatem propinquae victoriae praetulit:

nam
cum Rhoetogenis filios,
qui ad eum transierat,
Centrobigenses machinae ictibus obiecissent,
ne pueri in conspectu patris crudeli genere mortis consumerentur,
quamquam ipse Rhoetogenes negabat
esse impedimento
quominus etiam per exitium sanguinis sui expugnationem perageret,
ab obsidione discessit.

Quo quidem tam clementi facto etsi non unius civitatis moenia, omnium tamen Celtiberarum urbium animos cepit
effecitque
ut
ad redigendas eas in dicionem populi Romani
non multis sibi obsidionibus opus esset.


Nessun commento:

Posta un commento