mercoledì 18 luglio 2018

Cornelio Nepote: Astuzia di un capo (struttura)


Eumenes
cum neque magnas copias neque firmas haberet,
quod et inexercitatae
et non multo ante erant contractae,
adventare autem
dicerentur
Hellespontumque transisse
Antipater et Crateros magno cum exercitu Macedonum,
viri cum claritate tum usu belli praestantes

(Macedones vero milites ea tum erant fama,
qua nunc Romani feruntur:

etenim semper habiti sunt fortissimi,
qui summi imperii potirentur):

Eumenes intellegebat,
si copiae suae cognossent,
adversus quos ducerentur,
non modo non ituras,
sed simul cum nuntio dilapsuras.

Itaque hoc ei visum est prudentissimum,
ut deviis itineribus milites duceret,
in quibus
vera audire
non possent,
et iis persuaderet
se contra quosdam barbaros proficisci.

Atque tenuit hoc propositum

et prius in aciem exercitum eduxit
proeliumque commisit,
quam milites sui scirent,
cum quibus arma conferrent.

Effecit etiam illud locorum praeoccupatione,
ut equitatu potius dimicaret,
quo plus valebat,
quam peditatu,
quo erat deterior.


Nessun commento:

Posta un commento