martedì 17 luglio 2018

Aulo Gellio: Bucefalo (struttura)


Equus Alexandri regis et capite et nomine “Bucephalas” fuit;

emptum esse
Chares scripsit
talentis tredecim
et regi Philippo donatum;

hoc autem aeris nostri summa est sestertia trecenta duodecim.

Super hoc equo dignum memoria visum,
quod,
ubi ornatus erat
armatusque ad proelium,
haud umquam inscendi sese ab alio nisi ab rege
passus sit.

Id etiam de isto equo memoratum est,
quod,
cum,
insidens in eo
Alexander
bello Indico
et facinora faciens fortia,
in hostium cuneum
non satis sibi providens
inmisisset,
coniectisque undique in Alexandrum telis,
vulneribus altis in cervice atque in latere equus perfossus esset,
moribundus tamen ac prope iam exanguis e mediis hostibus regem vivacissimo cursu retulit
atque,
ubi eum extra tela extulerat,
ilico concidit
et,
domini iam superstitis securus,
quasi cum sensus humani solacio animam expiravit.

Tum rex Alexander,
parta eius belli victoria,
oppidum in isdem locis condidit
idque ob equi honores “Bucephalon” appellavit.


Nessun commento:

Posta un commento