lunedì 16 luglio 2018

Sallustio: Cesare e Catone (struttura)


Sed memoria mea ingenti virtute, divorsis moribus fuere viri duo, M. Cato et C. Caesar.

Quos quoniam res obtulerat,
silentio praeterire
non fuit consilium,
quin utriusque naturam et mores,
quantum ingenio possum,
aperirem.

Igitur iis genus aetas eloquentia prope aequalia fuere,
magnitudo animi par,
item gloria,
sed alia alii.

Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur,
integritate vitae Cato.

Ille mansuetudine et misericordia clarus factus,

huic severitas dignitatem addiderat.

Caesar
dando
sublevando
ignoscundo,
Cato
nihil largiundo
gloriam adeptus est.

In altero miseris perfugium erat,
in altero malis pernicies.

Illius facilitas, huius constantia laudabatur.

Postremo Caesar in animum induxerat
laborare,
vigilare;

negotiis amicorum intentus
sua negligere,
nihil denegare
quod dono dignum esset;

sibi magnum imperium, exercitum, bellum novum exoptabat,
ubi virtus enitescere posset.

At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis erat;

non divitiis cum divite neque factione cum factioso,
sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat;

esse
quam videri bonus
malebat;

ita,
quo minus petebat gloriam,
eo magis adsequebatur.


Nessun commento:

Posta un commento