mercoledì 18 luglio 2018

Cicerone: I vecchi non sono sempre decrepiti


Non viribus aut velocitate aut celeritate corporum res magnae geruntur, sed consilio auctoritate sententia; quibus non modo non orbari, sed etiam augeri senectus solet. Nisi forte ego vobis, qui et miles et tribunus et legatus et consul versatus sum in vario genere bellorum, cessare nunc videor, cum bella non gero. At senatui quae sint gerenda praescribo et quo modo; Carthagini male iam diu cogitanti bellum multo ante denuntio, de qua vereri non ante desinam quam illam excisam esse cognovero. Quam palmam utinam di immortales, Scipio, tibi reservent, ut avi reliquias persequare! Cuius a morte tertius et tricesimus annus est, sed memoriam illius viri omnes excipient anni consequentes.


Nessun commento:

Posta un commento