martedì 17 luglio 2018

Cornelio Nepote: Alcibiade accolto favorevolmente dagli Ateniesi (struttura)


His cum obviam universa civitas in Piraeum descendisset,
tanta fuit omnium exspectatio
visendi Alcibiadis,
ut ad eius triremem vulgus conflueret,
proinde ac si solus advenisset.

Sic enim populo erat persuasum,
et adversas superiores et praesentes secundas res accidisse eius opera.

Itaque et exercitum
in Sicilia amissum
et Lacedaemoniorum victorias culpae suae tribuebant,
quod talem virum e civitate expulissent.

Neque
id sine causa arbitrari
videbantur.

Νam
postquam
exercitui praeesse
coeperat,
neque terra neque mari hostes
pares esse
potuerant.

Ηic ut e navi egressus est,
quamquam Theramenes et Thrasybulus eisdem rebus praefuerant
simulque venerant in Piraeum,
tamen unum omnes illum prosequebantur,
et,
id quod numquam antea usu venerat
nisi Olympiae victoribus,
coronis laureis taeniisque vulgo donabatur.

Ιlle
lacrimans
talem benivolentiam civium suorum accipiebat,
reminiscens pristini temporis acerbitatem.


Nessun commento:

Posta un commento