lunedì 16 luglio 2018

Cicerone: Che cosa ci attende dopo la morte (struttura)


Est enim interitus quasi discessus et secretio ac diremptus earum partium,
quae ante interitum iunctione aliqua tenebantur.

His et talibus rationibus adductus
Socrates nec patronum quaesivit ad iudicium capitis
nec iudicibus supplex fuit
adhibuitque liberam contumaciam
a magnitudine animi ductam, non a superbia,
et supremo vitae die de hoc ipso multa disseruit
et paucis ante diebus,
cum facile posset
educi e custodia,
noluit,
et tum,
paene in manu iam mortiferum illud tenens poculum,
locutus ita est,
ut
non ad mortem trudi,
verum in caelum escendere
videretur.

Ita enim censebat
itaque disseruit,
duas esse vias duplicesque cursus animorum
e corpore excedentium:

nam
qui se humanis vitiis contaminavissent
et se totos libidinibus dedissent,
quibus caecati
vel domesticis vitiis atque flagitiis se inquinavissent
vel
re publica violanda
fraudes inexpiabiles concepissent,
is devium quoddam iter esse,
seclusum a concilio deorum.


Nessun commento:

Posta un commento