Dion, Hipparini filius, Syracusanus,
nobili genere natus, utraque implicatus tyrannide Dionysiorum. Namque ille
superior Aristomachen, sororem Dionis, habuit in matrimonio, ex qua duos
filios, Hipparinum et Nisaeum, procreavit totidemque filias, nomine Sophrosynen
et Areten, quarum priorem Dionysio filio, eidem cui regnum reliquit, nuptum
dedit, alteram, Areten, Dioni. Dion autem praeter generosam propinquitatem
nobilemque maiorum famam multa alia ab natura habuit bona, in eis ingenium
docile, come, aptum ad artes optimas, magnam corporis dignitatem, quae non
minimum commendat, magnas praeterea divitias a patre relictas, quas ipse
tyranni muneribus auxerat. Erat intimus Dionysio priori, neque minus propter
mores quam affinitatem. Namque etsi Dionysii crudelitas ei displicebat, tamen
salvum propter necessitudinem, magis etiam suorum causa studebat. Aderat in
magnis rebus, eiusque consilio multum movebatur tyrannus, nisi qua in re maior
ipsius cupiditas intercesserat. Legationes vero omnes, quae essent
illustriores, per Dionem administrabantur: quas quidem ille diligenter obeundo,
fideliter administrando crudelissimum nomen tyranni sua humanitate leniebat.
Nessun commento:
Posta un commento