Ne Graecarum quidem disciplinarum
leviore studio tenebatur.
In quibus et ipsis praestabat largiter
magistro dicendi usus Apollodoro Pergameno,
quem iam grandem natu Apolloniam quoque secum ab urbe iuvenis adhuc
eduxerat,
deinde eruditione etiam varia repletus
per Arei philosophi filiorumque eius Dionysi et Nicanoris contubernium;
non tamen ut aut loqueretur expedite
aut
componere aliquid
auderet;
nam et
si quid res exigeret,
Latine formabat
vertendumque
alii dabat.
Sed
plane poematum quoque non imperitus,
delectabatur etiam comoedia veteri
et saepe eam exhibuit spectaculis
publicis.
In evolvendis utriusque linguae auctoribus
nihil aeque sectabatur,
quam praecepta et exempla publice vel privatim salubria,
eaque
ad verbum excerpta
aut ad domesticos aut ad exercituum
provinciarumque rectores aut ad urbis magistratus plerumque mittebat,
prout quique monitione indigerent.
Etiam libros totos et senatui recitavit
et populo notos per edictum saepe
fecit,
ut orationes Q. Metelli «de prole augenda»
et Rutili «de modo aedificiorum»,
quo magis persuaderet
utramque rem non a se primo animadversam,
sed antiquis iam tunc curae fuisse.
Ingenia saeculi sui omnibus modis fovit.
Recitantis
et benigne et patienter audiit,
nec tantum carmina et historias,
sed et orationes et dialogos.
Nessun commento:
Posta un commento