martedì 17 luglio 2018

Cornelio Nepote: Un siracusano consulente (struttura)


Dion, Hipparini filius, Syracusanus,
nobili genere natus,
utraque implicatus tyrannide Dionysiorum.

Namque ille superior Aristomachen, sororem Dionis, habuit in matrimonio,
ex qua duos filios, Hipparinum et Nisaeum, procreavit
totidemque filias, nomine Sophrosynen et Areten,
quarum priorem Dionysio filio, eidem
cui regnum reliquit,
nuptum
dedit,
alteram, Areten, Dioni.

Dion autem
praeter generosam propinquitatem nobilemque maiorum famam
multa alia ab natura habuit bona,
in eis ingenium docile, come, aptum ad artes optimas,
magnam corporis dignitatem,
quae non minimum commendat,
magnas praeterea divitias
a patre relictas,
quas ipse tyranni muneribus auxerat.

Erat intimus Dionysio priori,
neque minus propter mores
quam affinitatem.

Namque
etsi Dionysii crudelitas ei displicebat,
tamen
salvum propter necessitudinem, magis etiam suorum causa
studebat.

Aderat in magnis rebus,
eiusque consilio multum movebatur tyrannus,
nisi qua in re maior ipsius cupiditas intercesserat.

Legationes vero omnes,
quae essent illustriores,
per Dionem administrabantur:

quas quidem diligenter obeundo,
fideliter administrando
ille crudelissimum nomen tyranni sua humanitate leniebat.


Nessun commento:

Posta un commento