Eumenes cum neque magnas copias neque
firmas haberet, quod et inexercitatae et non multo ante erant contractae,
adventare autem dicerentur Hellespontumque transisse Antipater et Crateros
magno cum exercitu Macedonum, viri cum claritate tum usu belli praestantes (Macedones
vero milites ea tum erant fama, qua nunc Romani feruntur: etenim semper habiti
sunt fortissimi, qui summi imperii potirentur): Eumenes intellegebat, si copiae
suae cognossent, adversus quos ducerentur, non modo non ituras, sed simul cum
nuntio dilapsuras. Itaque hoc ei visum est prudentissimum, ut deviis itineribus
milites duceret, in quibus vera audire non possent, et iis persuaderet se
contra quosdam barbaros proficisci. Atque tenuit hoc propositum et prius in
aciem exercitum eduxit proeliumque commisit, quam milites sui scirent, cum
quibus arma conferrent. Effecit etiam illud locorum praeoccupatione, ut
equitatu potius dimicaret, quo plus valebat, quam peditatu, quo erat deterior.
Nessun commento:
Posta un commento