lunedì 16 luglio 2018

Cesare: La città di Alesia (struttura)


Ipsum erat oppidum Alesia in colle summo, admodum edito loco,
ut
nisi obsidione expugnari non posse
videretur.

Cuius collis radices duo duabus ex partibus flumina subluebant.

Ante id oppidum planities circiter milia passuum tria in longitudinem patebat:

reliquis ex omnibus partibus colles
mediocri interiecto spatio
pari altitudinis fastigio oppidum cingebant.

Sub muro,
quae pars collis ad orientem solem spectabat,
hunc omnem locum copiae Gallorum compleverant
fossamque et maceriam sex in altitudinem pedum praeduxerant.

Eius munitionis,
quae ab Romanis instituebatur,
circuitus X milia passuum tenebat.

Castra opportunis locis erant posita
ibique castella viginti tria facta,
quibus in castellis interdiu stationes ponebantur,
ne qua subito eruptio fieret;

haec eadem noctu excubitoribus ac firmis praesidiis tenebantur.


Nessun commento:

Posta un commento