martedì 17 luglio 2018

Aulo Gellio: Bucefalo


Equus Alexandri regis et capite et nomine “Bucephalas” fuit; emptum esse Chares scripsit talentis tredecim et regi Philippo donatum; hoc autem aeris nostri summa est sestertia trecenta duodecim. Super hoc equo dignum memoria visum, quod, ubi ornatus erat armatusque ad proelium, haud umquam inscendi sese ab alio nisi ab rege passus sit. Id etiam de isto equo memoratum est, quod, cum, insidens in eo Alexander bello Indico et facinora faciens fortia, in hostium cuneum non satis sibi providens inmisisset, coniectisque undique in Alexandrum telis, vulneribus altis in cervice atque in latere equus perfossus esset, moribundus tamen ac prope iam exanguis e mediis hostibus regem vivacissimo cursu retulit atque, ubi eum extra tela extulerat, ilico concidit et, domini iam superstitis securus, quasi cum sensus humani solacio animam expiravit. Tum rex Alexander, parta eius belli victoria, oppidum in isdem locis condidit idque ob equi honores “Bucephalon” appellavit.


Nessun commento:

Posta un commento