mercoledì 18 luglio 2018

Livio: Il vecchio Orazio difende suo figlio (struttura)


Inter haec senex
iuvenem amplexus,
spolia Curiatiorum
fixa eo loco,
qui nunc pila Horatia appellatur,
ostentans:

«Huncine»
aiebat,
«quem modo
decoratum
ovantemque victoria
incedentem
vidistis,
Quirites,
eum
sub furca vinctum
inter verbera et cruciatus videre
potestis?

Quod vix Albanorum oculi
tam deforme spectaculum ferre
possent.

I, lictor,
conliga manus,
quae paulo ante
armatae
imperium populo Romano pepererunt.

I,
caput obnube liberatoris urbis huius;

arbore infelici suspende;

verbera
vel intra pomerium,
modo inter illa pila et spolia hostium,
vel extra pomerium,
modo inter sepulcra Curiatorum.

Quo enim ducere hunc iuvenem
potestis,
ubi non sua decora eum a tanta foeditate supplicii vindicent?»

Non tulit populus nec patris lacrimas nec ipsius parem in omni periculo animum,

absolveruntque admiratione magis virtutis quam iure causae.


Nessun commento:

Posta un commento