lunedì 13 luglio 2015

Come si comportava Cesare nella vendetta (Svetonio) - struttura


Sed et (Caesar) natura lenissimus
in ulciscendo,
piratas,
a quibus captus est,
cum in dicionem redegisset,
quoniam ante iuraverat
suffixurum se cruci,
iussit
prius iugulari,
deinde suffigi;
 

Cornelio Phagitae,
cuius quondam nocturnas insidias aeger ac latens,
praemio dato
ne perduceretur ad Sullam,
vix evaserat,
numquam nocere sustinuit;
 

Philemonem a manu servum,
qui necem suam per venenum inimicis promiserat,
non gravius quam simplici morte puniit;
 

in Publium Clodium, Pompeiae uxoris suae adulterum atque eadem de causa pollutarum caerimoniarum reum, testis citatus
negavit
se quicquam comperisse,
quamvis et mater Aurelia et soror Iulia apud eosdem iudices omnia ex fide rettulissent;
 

interrogatusque,
cur igitur repudiasset uxorem:
 

«Quoniam,»
inquit,
«iudico
oportere
meos tam suspicione quam crimine carere.»
 

Nessun commento:

Posta un commento