lunedì 13 luglio 2015

Alessandro “scioglie” il nodo di Gordio (Curzio Rufo) - struttura


Alexander,
urbe in dicionem suam redacta,
Iovis templum intrat.
 

Vehiculum
quo constabat
Gordium, Midae patrem, vectum esse,
aspexit,
abhorrens
cultu haud sane a vilioribus vulgatisque usu.
 

Notabile erat iugum
adstrictum conpluribus nodis
in semetipsos inplicatis et celantibus nexus.
 

Incolis deinde adfirmantibus
editam esse oraculo sortem,
Asiae potiturum,
qui inexplicabile vinculum solvisset,
cupido incessit animo
sortis eius explendae.
 

Circa regem erat et Phrygum turba et Macedonum,
illa explicatione suspensa,
haec sollicita ex temeraria regis fiducia,
quippe series vinculorum ita adstricta,
ut
unde nexus inciperet
quove se conderet
nec ratione nec visu perspici posset;
 

adgressus
solvere
iniecerat curam
ne in omen verteretur irritum inceptum.
 

Ille nequaquam diu luctatus cum latentibus nodis:
 

"Nihil",
inquit,
"interest
quomodo solvantur",
 

gladioque ruptis omnibus loris
oraculi sortem vel elusit
vel implevit.
 

Nessun commento:

Posta un commento