lunedì 13 luglio 2015

Generosità di Agesilao (Cornelio Nepote) - struttura


Sine dubio post Leuctricam pugnam Lacedaemonii se numquam refecerunt
neque pristinum imperium recuperarunt,
cum interim numquam Agesilaus destitit,
quibuscumque rebus posset,
patriam iuvare.
 

Nam
cum praecipue Lacedaemonii indigerent pecunia,
ille omnibus,
qui a rege defecerant,
praesidio fuit;
 

a quibus magna donatus pecunia
patriam sublevavit.
 

Atque in hoc illud in primis fuit admirabile,
cum maxima munera ei ab regibus ac dynastis civitatibusque conferrentur,
quod nihil umquam domum suam contulit,
nihil de victu, nihil de vestitu Laconum mutavit.
 

Domo eadem fuit contentus,
qua Eurysthenes, progenitor maiorum suorum, fuerat usus;
 

quam qui intrarat,
nullum signum libidinis, nullum luxuriae videre poterat,
contra ea plurima patientiae atque abstinentiae.
 

Sic enim erat instructa,
ut in nulla re differret cuiusvis inopis atque privati.
 

Nessun commento:

Posta un commento