lunedì 13 luglio 2015

Ritratto di Appio Claudio (Cicerone) - struttura


Ut petulantia, ut libido magis est adulescentium quam senum, nec tamen omnium adulescentium, sed non proborum,
sic ista senilis stultitia,
quae deliratio appellari solet,
senum levium est, non omnium.
 

Quattuor robustos filios, quinque filias, tantam domum, tantas clientelas Appius regebat et caecus et senex,
intentum enim animum tamquam arcum habebat
nec languescens succumbebat senectuti.
 

Tenebat non modo auctoritatem, sed etiam imperium in suos:
 

metuebant servi,
verebantur liberi,
carum omnes habebant;
 

vigebat in illa domo mos patrius et disciplina.
 

Ita enim senectus honesta est,
si se ipsa defendit,
si ius suum retinet,
si nemini emancipata est,
si usque ad ultimum spiritum dominatur in suos.
 

Ut enim adulescentem
in quo est senile aliquid,
sic senem
in quo est aliquid adulescentis
probo;
 

quod qui sequitur,
corpore senex esse poterit,
animo numquam erit.
 

Nessun commento:

Posta un commento