lunedì 13 luglio 2015

Orgetorige esorta gli Elvezi (Cesare) - struttura


Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix.
 

Is
M. Messala M. Pisone consulibus
regni cupiditate inductus,
coniurationem nobilitatis fecit
et civitati persuasit
ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent:
 

perfacile esse,
cum virtute omnibus praestarent,
totius Galliae imperio potiri.
 

Id hoc facilius eis persuasit,
quod undique loci natura Helvetii continentur:
 

una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo,
qui agrum Helvetium a Germanis dividit;
 

altera ex parte monte Iura altissimo,
qui est inter Sequanos et Helvetios;
 

tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano,
qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit.
 

His rebus fiebat
ut et minus late vagarentur
et minus facile possent
finitimis bellum inferre;
 

qua ex parte homines cupidi
bellandi
magno dolore adficiebantur.
 

Nessun commento:

Posta un commento