lunedì 13 luglio 2015

Cesare risolve una situazione difficile (Cesare) - struttura


Cum in his angustiis res esset,
atque omnes viae ab Afranianis militibus equitibusque obsiderentur,
nec pontes perfici possent,
imperat militibus Caesar,
ut naves faciant eius generis
quod eum superioribus annis Britanni docuerant.
 

Carinae ac prima statumina ex levi materia fiebant:
reliquum corpus navium,
viminibus contextum,
coriis integebatur.
 

Has perfectas carris iunctis devehit noctu milia passuum a castris XXII,
militesque his navibus flumen transportat
continentemque ripae collem improviso occupat.
 

Hunc collem celeriter,
priusquam ab adversariis sentiatur,
communit.
 

Huc legionem postea traicit
atque ab utraque parte pontem instituit
et perficit.
 

Ita commeatus et eos
qui frumenti causa processerant
tuto ad se recipit,
et incipit
rem frumentariam expedire.
 

Eodem die equitum magnam partem flumen traiecit.
 

Nessun commento:

Posta un commento