lunedì 13 luglio 2015

La conquista di Veio (Cicerone) - struttura


In annalibus habemus
Veienti bello,
cum lacus Albanus praeter modum crevisset,
Veientem quendam ad nos hominem nobilem perfugisse,
eumque dixisse
ex fatis,
quae Veientes scripta haberent,
Veios capi non posse,
dum lacus is redundaret,
et,
si lacus
emissus lapsu et cursu suo
ad mare profluxisset,
perniciosum populo Romano;
 

sin autem ita esset eductus,
ut non posset
ad mare pervenire,
tum salutare nostris fore.
 

 

Ex quo illa mirabilis a maioribus Albanae aquae facta deductio est.
 

Cum autem Veientes
bello fessi
legatos ad senatum misissent,
tum ex iis quidam dicitur
dixisse
non illum transfugam ausum esse
omnia senatui dicere;
 

in iisdem enim fatis scriptum Veientes habere
fore ut brevi a Gallis Roma caperetur,
quod quidem videmus
sexennio post Veios captos factum esse.
 

Nessun commento:

Posta un commento