Sine
dubio post Leuctricam pugnam Lacedaemonii se numquam refecerunt neque pristinum
imperium recuperarunt, cum interim numquam Agesilaus destitit, quibuscumque
rebus posset, patriam iuvare. Nam cum praecipue Lacedaemonii indigerent
pecunia, ille omnibus, qui a rege defecerant, praesidio fuit; a quibus magna
donatus pecunia patriam sublevavit. Atque in hoc illud in primis fuit
admirabile, cum maxima munera ei ab regibus ac dynastis civitatibusque
conferrentur, quod nihil umquam domum suam contulit, nihil de victu, nihil de
vestitu Laconum mutavit. Domo eadem fuit contentus, qua Eurysthenes, progenitor
maiorum suorum, fuerat usus; quam qui intrarat, nullum signum libidinis, nullum
luxuriae videre poterat, contra ea plurima patientiae atque abstinentiae. Sic
enim erat instructa, ut in nulla re differret cuiusvis inopis atque privati.
Nessun commento:
Posta un commento