lunedì 13 luglio 2015

Simonide e l’arte della memoria (Quintiliano) - struttura


Simonides primus dicitur
artem autem memoriae ostendisse.
 

Cuius vulgata fabula est:
 

cum pugili coronato carmen,
quale componi victoribus solet,
mercede pacta
scripsisset,
abnegatam ei pecuniae partem,
quod more poetis frequentissimo degressus in laudes Castoris ac Pollucis exierat.
 

Quapropter iubebatur
partem ab iis petere
quorum facta celebrasset.
 

Et persolverunt,
ut traditum est.
 

Nam cum esset grande convivium in honorem eiusdem victoriae
atque adhibitus ei cenae Simonides,
nuntio est excitus,
quod duo iuvenes
equis advecti
dicebantur
eum desiderare maiorem in modum.
 

Et illos quidem non invenit,
 

tamen exitu comperit
fuisse gratos erga se deos.
 

Nam
vix eo ultra limen egresso,
triclinium illud supra convivas corruit
atque ita confudit
ut non ora modo oppressorum, sed membra etiam omnia propinqui
requirentes ad sepulturam
nulla nota possent discernere.
 

Tum Simonides dicitur memor ordinis,
quo quisque discubuerat,
corpora suis reddidisse.

 

1 commento: