lunedì 13 luglio 2015

Rispetto per la vecchiaia a Sparta (Cicerone) - struttura


aiunt
Lysandrum Lacedaemonium […] solitum
dicere
Lacedaemonem esse honestissimum domicilium senectutis:
 

nusquam enim tantum tribuitur aetati,
nusquam est senectus honoratior.
 

Quin etiam memoriae proditum est,
cum Athenis ludis quidam in theatrum grandis natu venisset,
magno consessu locum nusquam ei datum a suis civibus;
 

cum autem ad Lacedaemonios accessisset,
qui,
legati cum essent,
certo in loco consederant,
omnes illi dicuntur
consurrexisse
et senem sessum recepisse.
 

Quibus cum a cuncto consessu plausus esset multiplex datus,
dixisse ex eis quendam
Athenienses scire
quae recta essent,
sed facere nolle.

 

Nessun commento:

Posta un commento