Apud
Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is M. Messala M.
Pisone consulibus regni cupiditate inductus, coniurationem nobilitatis fecit et
civitati persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent: perfacile
esse, cum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri. Id hoc
facilius eis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex
parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis
dividit; altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et
Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab
Helvetiis dividit. His rebus fiebat ut et minus late vagarentur et minus facile
finitimis bellum inferre possent; qua ex parte homines bellandi cupidi magno
dolore adficiebantur.
Nessun commento:
Posta un commento