venerdì 1 luglio 2016

Prima lettera a Lucilio (Seneca) - struttura


SENECA LVCILIO SVO SALVTEM



Ita fac, mi Lucili:

vindica te tibi,

et tempus

quod adhuc aut auferebatur

aut subripiebatur

aut excidebat

collige et serva.



Persuade tibi

hoc sic esse

ut scribo:



quaedam tempora eripiuntur nobis,

quaedam subducuntur,

quaedam effluunt.



Turpissima tamen est iactura

quae per neglegentiam fit.



Et

si volueris adtendere,

magna pars vitae elabitur male agentibus,

maxima nihil agentibus,

tota vita aliud agentibus.



Quem mihi dabis

qui aliquod pretium tempori ponat,

qui diem aestimet,

qui intellegat

se cotidie mori?



In hoc enim fallimur,

quod mortem prospicimus:



magna pars eius iam praeteriit;



quidquid aetatis retro est

mors tenet.



Fac ergo, mi Lucili,

quod facere te scribis,

omnes horas conplectere;



sic fiet

ut minus ex crastino pendeas,

si hodierno manum inieceris.



Dum differtur

vita transcurrit.



Omnia, Lucili, aliena sunt,

tempus tantum nostrum est;



in huius rei unius fugacis ac lubricae possessionem natura nos misit,

ex qua expellit

quicumque vult.



Et tanta stultitia mortalium est

ut

patiantur

quae minima et vilissima sunt, certe reparabilia,

inputari sibi

cum inpetravere,

nemo iudicet

qui tempus accepit,

se quicquam debere

cum interim hoc unum est

quod ne gratus quidem potest reddere.



Interrogabis fortasse

quid ego faciam

qui tibi ista praecipio.



Fatebor ingenue:



quod apud luxuriosum sed diligentem evenit,

ratio mihi constat inpensae.



Non possum dicere

nihil perdere,

sed

quid perdam et quare et quemadmodum

dicam;



causas paupertatis meae reddam.



Sed evenit mihi

quod plerisque non suo vitio ad inopiam redactis:



omnes ignoscunt,

nemo succurrit.



Quid ergo est?



non puto pauperem

cui sat est

quantulumcumque superest;



tamen malo

tu serves tua,

et bono tempore incipies.



Nam

ut visum est maioribus nostris,

“sera parsimonia in fundo est”;



non enim tantum minimum in imo sed pessimum remanet.



Vale.


Nessun commento:

Posta un commento