SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
Ita fac, mi Lucili: vindica te tibi, et tempus quod
adhuc aut auferebatur aut subripiebatur aut excidebat collige et serva.
Persuade tibi hoc sic esse ut scribo: quaedam tempora eripiuntur nobis, quaedam
subducuntur, quaedam effluunt. Turpissima tamen est iactura quae per
neglegentiam fit. Et si volueris adtendere, magna pars vitae elabitur male
agentibus, [1.2] maxima nihil agentibus, tota vita aliud agentibus. Quem mihi
dabis qui aliquod pretium tempori ponat, qui diem aestimet, qui intellegat se
cotidie mori? In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus: magna pars eius
iam praeteriit; quidquid aetatis retro est mors tenet. Fac ergo, mi Lucili,
quod facere te scribis, omnes horas conplectere; sic fiet ut minus ex crastino
pendeas, si hodierno manum inieceris. [1.3] Dum differtur vita transcurrit.
Omnia, Lucili, aliena sunt, tempus tantum nostrum est; in huius rei unius
fugacis ac lubricae possessionem natura nos misit, ex qua expellit quicumque
vult. Et tanta stultitia mortalium est ut quae minima et vilissima sunt, certe
reparabilia, inputari sibi cum inpetravere patiantur, nemo se iudicet quicquam
debere qui tempus accepit, cum interim hoc unum est quod ne gratus quidem
potest reddere. Interrogabis fortasse quid ego faciam qui tibi ista praecipio.
Fatebor ingenue: quod apud luxuriosum sed diligentem evenit, ratio mihi constat
inpensae. Non possum dicere nihil perdere, sed quid perdam et quare et
quemadmodum dicam; causas paupertatis meae reddam. Sed evenit mihi quod
plerisque non suo vitio ad inopiam redactis: omnes ignoscunt, [1.5] nemo
succurrit. Quid ergo est? non puto pauperem cui quantulumcumque superest sat
est; tu tamen malo serves tua, et bono tempore incipies. Nam ut visum est
maioribus nostris, “sera parsimonia in fundo est”; non enim tantum minimum in imo
sed pessimum remanet. Vale.
Nessun commento:
Posta un commento