martedì 16 luglio 2013

Cicerone: Odiosi sacrilegi (struttura)

Dionysius,
de quo ante dixi,
cum fanum Proserpinae Locris expilavisset,
navigabat Syracusas;


isque
cum secundissimo vento cursum teneret,
ridens
inquit

"videtisne amici
quam bona a dis immortalibus navigatio sacrilegis detur?".


Atque homo acutus
cum bene planeque percepisset,
in eadem sententia perseverabat.


Qui cum ad Peloponnesum classem appulisset
et in fanum venisset Iovis Olympii,
aureum ei detraxit amiculum grandi pondere,
quo Iovem ornarat e manubiis Carthaginiensium tyrannus Gelo,

atque in eo etiam cavillatus est
aestate grave esse aureum amiculum hieme frigidum,

eique laneum pallium iniecit,
cum diceret
id esse ad omne anni tempus.


Idemque iussit
Aesculapi Epidauri barbam auream demi;

neque enim convenire barbatum esse filium,
cum in omnibus fanis pater imberbis esset.


Iam iussit
mensas argenteas de omnibus delubris auferri,
in quibus
quod more veteris Graeciae inscriptum esset "bonorum deorum",
dicebat
se velle

uti eorum bonitate.

Nessun commento:

Posta un commento