martedì 16 luglio 2013

Cornelio Nepote: Fermezza di Amilcare (struttura)

Hamilcar,
Hannibalis filius,
cognomine Barca,
Karthaginiensis,
coepit
primo Poenico bello, sed temporibus extremis, admodum adulescentulus in Sicilia praeesse exercitui.


Cum ante eius adventum et mari et terra male res gererentur Karthaginiensium,
ipse
ubi adfuit,
numquam hosti cessit
neque locum nocendi dedit,
saepeque e contrario lacessivit
occasione data
semperque superior discessit.


Quo facto,
cum paene omnia in Sicilia Poeni amisissent,
ille Erycem sic defendit,
ut bellum eo loco gestum non videretur.


Interim Karthaginienses
classe apud insulas Aegatis a C. Lutatio, consule Romanorum, superati
statuerunt
belli facere finem
eamque rem arbitrio permiserunt Hamilcaris.


Ille
etsi flagrabat bellandi cupiditate,
tamen putavit
paci serviundum
quod intellegebat
patriam diutius calamitates belli ferre non posse
exhaustam sumptibus
sed ita ut statim mente agitaret,
si paulum modo res essent refectae,
bellum renovare
Romanosque armis persequi,
donicum aut virtute vicissent
aut manus dedissent
victi



Hoc consilio pacem conciliavit.

Nessun commento:

Posta un commento