martedì 16 luglio 2013

Cicerone: Odiosi sacrilegi

Dionysius, de quo ante dixi, cum fanum Proserpinae Locris expilavisset, navigabat Syracusas; isque cum secundissimo vento cursum teneret, ridens "videtisne" inquit "amici quam bona a dis immortalibus navigatio sacrilegis detur?". Atque homo acutus cum bene planeque percepisset, in eadem sententia perseverabat. Qui cum ad Peloponnesum classem appulisset et in fanum venisset Iovis Olympii, aureum ei detraxit amiculum grandi pondere, quo Iovem ornarat e manubiis Carthaginiensium tyrannus Gelo, atque in eo etiam cavillatus est aestate grave esse aureum amiculum hieme frigidum, eique laneum pallium iniecit, cum id esse ad omne anni tempus diceret. Idemque Aesculapi Epidauri barbam auream demi iussit; neque enim convenire barbatum esse filium, cum in omnibus fanis pater imberbis esset. Iam mensas argenteas de omnibus delubris iussit auferri, in quibus quod more veteris Graeciae inscriptum esset "bonorum deorum", uti se eorum bonitate velle dicebat.

Nessun commento:

Posta un commento