martedì 16 luglio 2013

Aulo Gellio: Bisogna godere di ciò che si ha (struttura)

M. Cato
consularis et censorious
dicit
publicis iam privatisque opulentis rebus villas suas inexcultas et rudes
ne tectorio quidem praelitas
fuisse ad annum usque aetatis suae septuagesimum.


Atque ibi postea his verbis utitur:

“Neque mihi” inquit “aedificatio neque vasum neque vestimentum ullum est manupretiosum neque pretiosus servus neque ancilla.

Si quid est,”
inquit
“quod utar,
utor;

si non est,
egeo.

Suum cuique per me uti atque frui licet.”


Tum deinde addit:

“Vitio vertunt,
quia multa egeo;

at ego illis,
quia nequeunt egere.”


Haec mera veritas Tusculani hominis,
dicentis
egere se multis rebus
et nihil tamen cupere
plus hercle promovet
ad exhortandam parsimoniam
sustinendamque inopiam
quam Graecae istorum praestigiae
dicentium
philosophari sese
umbrasque verborum inanes fingentium,
qui dicunt,
se nihil habere
et nihil tamen egere
ac nihil cupere
cum ardeant
et habendo
et egendo

et cupiendo

Nessun commento:

Posta un commento