martedì 16 luglio 2013

Cicerone: Perché Cicerone è tornato agli studi filosofici (struttura)

Vereor
ne quibusdam bonis viris philosophiae nomen sit invisum
mirenturque
in ea tantum me operae et temporis ponere.


Ego autem
quam diu res publica per eos gerebatur,
quibus se ipsa commiserat,
omnes meas curas cogitationesque in eam conferebam.


Cum autem dominatu unius omnia tenerentur
neque esset usquam consilio aut auctoritati locus,
socios denique summos viros amisissem
tuendae rei publicae
nec me angoribus dedidi,
quibus essem confectus,
nisi iis restitissem,
nec rursum indignis homine docto voluptatibus.


Atque utinam res publica stetisset
quo coeperat statu
nec in homines cupidos incidisset
non tam commutandarum quam evertendarum rerum!


Primum enim,
ut facere solebamus
stante re publica
poneremus plus operae
in agendo quam in scribendo

deinde ipsis scriptis non ea,
quae nunc,
sed actiones nostras mandaremus,
ut saepe fecimus.


Cum autem res publica nulla esset omnino
in qua omnis mea cura, cogitatio, opera poni solebat,
illae scilicet litterae conticuerunt forenses et senatoriae.


Nihil agere autem cum animus non posset,
in his studiis ab initio versatus aetatis
existimavi
honestissime molestias posse deponi,

si me ad philosophiam retulissem.

Nessun commento:

Posta un commento