martedì 16 luglio 2013

Valerio Massimo: Una sventura preannunciata (struttura)

Efficax et illa quietis imago,
quae Croesi regis animum maximo prius metu, deinde etiam dolore confecit:


nam existimavit
Atym ferro sibi ereptum
e duobus filiis
et ingeni agilitate et corporis dotibus praestantiorem
imperiique successioni destinatum


Itaque quidquid pertinebat
ad evitandam denuntiatae cladis acerbitatem
nulla ex parte patria cura cessavit advertere.


Solitus erat iuvenis
mitti
ad bella gerenda
domi retentus est:


habebat armamentarium
omnis generis telorum copia refertum,
id quoque iussum
amoveri


comitibus utebatur
gladio cinctis
vetiti sunt
propius accedere.


Necessitas tamen aditum luctui dedit:


cum enim ingentis magnitudinis aper Olympi montis culta crebra cum agrestium strage vastaret
inusitatoque malo regium inploratum esset auxilium,
filius a patre extorsit
ut ad eum opprimendum mitteretur,
eo quidem facilius,
quod non dentis sed ferri saevitia in metu reponebatur.


Verum dum acri studio omnes sunt intenti
interficiendi suem
pertinax casus inminentis violentia lanceam in eum detorsit
missam
petendae ferae gratia
et quidem voluit
eam potissimum dextram nefariae caedis crimine aspergi

cui tutela filii a patre mandata erat.

Nessun commento:

Posta un commento