martedì 16 luglio 2013

Valerio Massimo: Una sventura preannunciata

Efficax et illa quietis imago, quae Croesi regis animum maximo prius metu, deinde etiam dolore confecit: nam e duobus filiis et ingeni agilitate et corporis dotibus praestantiorem imperiique successioni destinatum Atym existimavit ferro sibi ereptum. Itaque quidquid ad evitandam denuntiatae cladis acerbitatem pertinebat, nulla ex parte patria cura cessavit advertere. Solitus erat iuvenis ad bella gerenda mitti, domi retentus est: habebat armamentarium omnis generis telorum copia refertum, id quoque amoveri iussum: gladio cinctis comitibus utebatur, vetiti sunt propius accedere. Necessitas tamen aditum luctui dedit: cum enim ingentis magnitudinis aper Olympi montis culta crebra cum agrestium strage vastaret inusitatoque malo regium inploratum esset auxilium, filius a patre extorsit ut ad eum opprimendum mitteretur, eo quidem facilius, quod non dentis sed ferri saevitia in metu reponebatur. Verum dum acri studio interficiendi suem omnes sunt intenti, pertinax casus inminentis violentia lanceam petendae ferae gratia missam in eum detorsit et quidem eam potissimum dextram nefariae caedis crimine voluit aspergi, cui tutela filii a patre mandata erat.

Nessun commento:

Posta un commento