martedì 16 luglio 2013

Cicerone: Scipione ospite di Massinissa (struttura)

In questo passo Scipione l’Emiliano ricorda di essere stato ospite in gioventù del re numida Massinissa, che aveva avuto stretti rapporti di amicizia e di alleanza con Scipione l’Africano.

Cum in Africam venissem M'. Manilio consuli ad quartam legionem tribunus, ut scitis, militum,
nihil mihi fuit potius,
quam ut Masinissam convenirem regem,
familiae nostrae iustis de causis amicissimum.


Ad quem ut veni,
complexus me
senex conlacrimavit
aliquantoque post suspexit ad caelum

et:
“Grates”, inquit, “tibi ago, summe Sol, vobisque, reliqui Caelites,
quod,
ante quam ex hac vita migro,
conspicio in meo regno et his tectis P. Cornelium Scipionem,
cuius ego nomine ipso recreor;
itaque numquam ex animo meo discedit illius optimi atque invictissimi viri memoria”.


Deinde ego illum de suo regno, ille me de nostra re publica percontatus est,

multisque verbis ultro citroque habitis
ille nobis consumptus est dies.


Post autem
apparatu regio accepti
sermonem in multam noctem produximus,
cum senex nihil nisi de Africano loqueretur
omniaque eius non facta solum, sed etiam dicta meminisset.


Deinde,
ut cubitum discessimus,
me
et de via fessum,
et qui ad multam noctem vigilassem,
artior somnus complexus est

quam solebat

Nessun commento:

Posta un commento