mercoledì 4 luglio 2018

Cornelio Nepote: Condanna di Milziade (struttura)


Hic etsi crimine Pario est accusatus,
tamen alia causa fuit damnationis.

Namque Athenienses propter Pisistrati tyrannidem,
quae paucis annis ante fuerat,
nimiam civium suorum potentiam extimescebant.

Miltiades,
multum in imperiis magistratibusque versatus,
non videbatur
posse esse privatus,
praesertim cum
consuetudine ad imperii cupiditatem trahi
videretur.

Nam in Chersoneso omnes illos
quos habitarat
annos perpetuam obtinuerat dominationem
tyrannusque fuerat appellatus, sed iustus.

Non erat enim vi consecutus, sed suorum voluntate,
eamque potestatem bonitate retinebat.

Omnes autem et dicuntur
et habentur tyranni,
qui potestate sunt perpetua in ea civitate,
quae libertate usa est.

Sed in Miltiade erat cum summa humanitas tum mira communitas,
ut nemo tam humilis esset,
cui non ad eum aditus pateret;

magna auctoritas apud omnes civitates, nobile nomen, laus rei militaris maxima.

Haec respiciens
populus maluit
illum innoxium plecti
quam se diutius esse in timore.


Nessun commento:

Posta un commento