Hic etsi crimine Pario est accusatus,
tamen alia causa fuit damnationis. Namque Athenienses propter Pisistrati
tyrannidem, quae paucis annis ante fuerat, nimiam civium suorum potentiam
extimescebant. Miltiades, multum in imperiis magistratibusque versatus, non
videbatur posse esse privatus, praesertim cum consuetudine ad imperii
cupiditatem trahi videretur. Nam in Chersoneso omnes illos quos habitarat annos
perpetuam obtinuerat dominationem tyrannusque fuerat appellatus, sed iustus. Non
erat enim vi consecutus, sed suorum voluntate, eamque potestatem bonitate
retinebat. Omnes autem et dicuntur et habentur tyranni, qui potestate sunt
perpetua in ea civitate, quae libertate usa est. Sed in Miltiade erat cum summa
humanitas tum mira communitas, ut nemo tam humilis esset, cui non ad eum aditus
pateret; magna auctoritas apud omnes civitates, nobile nomen, laus rei
militaris maxima. Haec populus respiciens maluit illum innoxium plecti quam se
diutius esse in timore.
Nessun commento:
Posta un commento