martedì 28 febbraio 2017

Livio: Solo le parole della madre piegano l’ostinazione di Coriolano (struttura)

«Sine,
priusquam complexum accipio,
sciam»
inquit,
«ad hostem an ad filium venerim,
captiva materne in castris tuis sim.

In hoc me longa vita et infelix senecta traxit,
ut exulem te, deinde hostem viderem?

Potuisti
populari hanc terram,
quae te genuit
atque aluit?

Non tibi
quamvis infesto animo et minaci perveneras
ingredienti fines
ira cecidit?

Non,
cum in conspectu Roma fuit,
succurrit

“Intra illa moenia domus ac penates mei sunt, mater, coniunx liberique”?

Ergo
ego nisi peperissem,
Roma non oppugnaretur;

nisi filium haberem,
libera in libera patria mortua essem.

Sed ego possum
nihil iam pati nec tibi turpius nec mihi miserius
nec,
ut sim miserrima,
diu futura sum;

de his videris,
quos,
si pergis,
aut inmatura mors aut longa servitus manet.»

Uxor deinde ac liberi
amplexi,
fletusque
ab omni turba mulierum ortus
et conploratio sui patriaeque fregere tandem virum.


Nessun commento:

Posta un commento