domenica 19 febbraio 2017

Tacito: Tiberio elimina l’unico pretendente (struttura)

Primum facinus novi principatus fuit Postumi Agrippae caedes,
quem ignarum inermumque quamvis firmatus animo centurio aegre confecit.

Nihil de ea re Tiberius apud senatum disseruit:

patris iussa simulabat,
quibus praescripsisset tribuno custodiae adposito
ne cunctaretur
Agrippam morte adficere
quandoque ipse supremum diem explevisset.

Augustus
multa sine dubio saevaque de moribus adulescentis questus,
ut exilium eius senatus consulto sanciretur
perfecerat:

ceterum in nullius umquam suorum necem duravit,
neque
mortem nepoti pro securitate privigni inlatam
credibile erat.

Propius vero
Tiberium ac Liviam,
illum metu, hanc novercalibus odiis,
suspecti et invisi iuvenis caedem festinavisse.

Nuntianti centurioni,
ut mos militiae,
factum esse
quod imperasset,
respondit
neque imperasse sese
et rationem facti reddendam apud senatum.


Nessun commento:

Posta un commento