martedì 28 febbraio 2017

Livio: Solo le parole della madre piegano l’ostinazione di Coriolano

«Sine, priusquam complexum accipio, sciam» inquit, «ad hostem an ad filium venerim, captiva materne in castris tuis sim. In hoc me longa vita et infelix senecta traxit, ut exulem te, deinde hostem viderem? Potuisti populari hanc terram, quae te genuit atque aluit? Non tibi quamvis infesto animo et minaci perveneras ingredienti fines ira cecidit? Non, cum in conspectu Roma fuit, succurrit “Intra illa moenia domus ac penates mei sunt, mater, coniunx liberique”? Ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur; nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem. Sed ego nihil iam pati nec tibi turpius nec mihi miserius possum nec, ut sim miserrima, diu futura sum; de his videris, quos, si pergis, aut inmatura mors aut longa servitus manet.» Uxor deinde ac liberi amplexi, fletusque ab omni turba mulierum ortus et conploratio sui patriaeque fregere tandem virum.


Nessun commento:

Posta un commento