martedì 28 febbraio 2017

Quintiliano: Utilità dell’eloquenza (struttura)

Num igitur negabitur caecus ille Appius
deformem Pyrrhi pacem dicendi viribus diremisse?

Aut non divina M. Tulli eloquentia et contra leges agrarias popularis fuit
et Catilinae fregit audaciam
et supplicationes,
qui maximus honor victoribus bello ducibus datur,
in toga meruit?

Nonne perterritos militum animos frequenter a metu revocat oratio
et
tot pugnandi pericula ineuntibus
laudem vita potiorem esse
persuadet?

Neque vero me Lacedaemonii atque Athenienses magis moverint quam populus Romanus,
apud quem summa semper oratoribus dignitas fuit.

Equidem reor
nec urbium conditores aliter effecturos fuisse
ut vaga illa multitudo coiret in populos,
nisi docta voce commota;

nec legum repertores sine summa vi orandi consecutos,
ut se ipsi homines ad servitutem iuris astringerent.

Quin ipsa vitae praecepta,
etiamsi natura sunt honesta,
plus tamen
ad formandas mentes
valent,
quotiens pulchritudinem rerum claritas orationis illuminat.



Nessun commento:

Posta un commento