martedì 7 febbraio 2017

Quintiliano: Complementarità dello studio del greco e del latino (struttura)

A sermone Graeco puerum incipere
malo,
quia Latinum,
qui pluribus in usu est,
vel nobis nolentibus
perbibet,
simul quia disciplinis quoque Graecis prius instituendus est,
unde et nostrae fluxerunt.

Non tamen hoc adeo superstitiose fieri velim,
ut diu tantum Graece loquatur
aut discat,
sicut plerisque moris est.

Hoc enim accidunt
et oris plurima vitia
in peregrinum sonum corrupti
et sermonis,
cui cum Graecae figurae assidua consuetudine haeserunt,
in diversa quoque loquendi ratione
pertinacissime durant.

debent itaque
non longe Latina subsequi
et cito pariter ire.

Ita fiet,
ut,
cum aequali cura linguam utramque tueri coeperimus,
neutra alteri officiat.


Nessun commento:

Posta un commento