martedì 7 febbraio 2017

Quintiliano: La lettura dei poeti è utile all’oratore (struttura)

Dicit Theophrastus
plurimum oratori conferre lectionem poetarum
multique eius iudicium sequuntur;
neque immerito.

Namque ab his in rebus spiritus et in verbis sublimitas et in adfectibus motus omnis et in personis decor petitur,
praecipueque
velut attrita cotidiano actu forensi
ingenia optime rerum talium blanditia reparantur;

ideoque Cicero putat
in hac lectione requiescendum.

Meminerimus tamen,
non per omnia poetas esse oratori sequendos
nec libertate verborum nec licentia figurarum:

poeticam genus ostentationi comparatum,
et praeter id,
quod solam petit voluptatem
eamque
etiam fingendo non falsa modo sed etiam quaedam incredibilia
sectatur,
patrocinio quoque aliquo iuvari:

quod
alligata ad certam pedum necessitatem
non semper uti propriis possit,
sed
depulsa recta via
necessario ad eloquendi quaedam deverticula confugiat,
nec cogatur
mutare quaedam modo verba,
sed extendere,
corripere,
convertere,
dividere;

nos vero armatos stare in acie
et summis de rebus decernere
et ad victoriam niti.


Nessun commento:

Posta un commento