domenica 19 febbraio 2017

Valerio Massimo: I rappresentanti di un popolo libero (struttura)

Priverno capto
interfectisque
qui id oppidum
ad rebellandum
incitaverant,
senatus
indignatione accensus
consilium agitabat
quidnam sibi de reliquis quoque Privernatibus esset faciendum.

Ancipiti igitur casu salus eorum fluctuabatur eodem tempore
et victoribus et iratis subiecta.

Ceterum
cum animadverterent
auxilium unicum in precibus restare,
non potuerunt
ingenui et Italici sanguinis oblivisci;

princeps enim eorum,
in curia interrogatus
quam poenam mererentur,
respondit:

«Quam merentur
qui se dignos libertate iudicant».

Verbis arma sumpserat
exasperatosque patrum conscriptorum animos inflammaverat.

Sed Plautius consul
favens Privernatium causae
regressum animoso eius dicto obtulit
quaesivitque
qualem cum eis Romani pacem habituri essent
inpunitate donata.

At is constantissimo vultu:
«Si bonam dederitis»,
inquit
«perpetuam,
si malam,
non diuturnam».

Qua voce perfectum est
ut victis non solum venia, sed etiam ius et beneficium nostrae civitatis daretur.


Nessun commento:

Posta un commento